ARAE

ARAE
I.
ARAE
dicuntur saxa, quae inter Africam et Sardiniam mediô mati eminent. Sic dictae, quod ibi Afri et Romani foedus inierint. Virg. Aen. l. 1. v. 112.
Tres Notus abreptas in saxa latentia torquet,
Saxa vocant Itali, mediis quae in fluctibus, Aras.
Hiscopuli novem fuisse dicuntur, mox Araepropitiae vocatae. Sisenna, citante Serviô, arque etiam Claudius Quadrigarius 1. Annal. has Aras Neptumas vocat.
II.
ARAE
in Circo utrinque tres olim fuêre: Et quidem in superiori eius parte, ἄνωθεν τῆς πυρ???μίδος, Supra obeliscum, ut habet Ioannes Lydus, ad Euripum, Saturni, Iovis ac Martis; infra, ad eundem Euripum, versus carceres, Veneris, Mercurii et Lunae: Praeter quas obeliscus vel Pyramis, quae in medio, ara erat Soli dicata. Hinc septem spatia conficiebant circa illas septem aras quadrigae, διὰ τὸ τοσούτους εἶναι τοὺς τῶ πλανητῶν πόλους, quod septem essent Planetarum poli, ut ait ait Idem. Fuerunt autem arae illae trinae, infra et supra collocatae, metae, cum triplici apice vel summitate: Nam, ut ait Casiiodorus, ternas summitates singulae metae sustinebant; quas ὀβελοὺς Graeci, item βωμοὺς vocabant. Euripum vero dixit infima Imperii aetas crepidinem illam, seu suggestum aut aggerem, qui ab una harum metarum ad alteram pertingebat, κρηπὶς μέση τοῦ ἱπποδρόμου etc. Quam in rem vide Salmas. ad Solm. et hîc passim.
III.
ARAE
pro Terminis, olim frequentes, Strabo l. 3. Aras pro termino posivit Alexander, initatus Herculem et Bacchum.
Nempe amborum horum columnae, expeditionum termini memorantur, Epigr. 4. 12. Α᾿μφοῖν δὲ ςτῆλαι συντέρμονες: ubi certe non Gaditanae Herculis columnaeintelligi possunt, sed aliae in India quaerendae, Bacchicis scil. συντέρμονες, conterminae. Arae autem hae columnae quia ingentes erant, turrium instat, Arianus l. 5. c. 4. L. cubitorum, Diodor. Sic. l. 17. c. 95. Bacchum Herculemque imitati, Semiramis et Cyrus, teste Solinô c. 49. sicque antiquitus limites poni solitos aliquot exemplis ostendit Strabo loc. cit. Itaque et Alexander, ex India reversurus, erigi XII. aras ex quadr ato Saxo, monumentum expeditionis suae, iussit apud Curtium l. 9. c. 3. cum quibus minime confundendae XII. arae Deorum quas in ingressu Asiae statuerat, apud Iustinum Il. 11. c. 5. aliaeque, quas ibi unde ex Europa solvit, memoratae Arriano l. 7. c. 4. Altaria struxit, Iovi Descensori, et Minervae, et Herculi, ibi unde ex Europa solvit, et in eo loco Asiae, in quem descendit. Hoc enim voti causâ fecerat: quod initium quoque Ara Druso site, Tacit. Annal. l. 2. c. 7. Ceterum Plin. l. 6. c. 25. alias etiam Aras Aiexandri in promontorio Carmaniae locat. Ptolemaeus etiam in Scythia trans Caucasum. Sed crroris eum convincit Salmas. ad Solin. p. 789 ubi de Aris Alexandri multus est. Vide quoque infra Cyreschata, it. Sol. Indicus, cui suas aras Alexandrum inscripsisse, videbimus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Arae — ist der Name folgender Titularbistümer: Arae in Mauretania (ital.: Are di Mauritania) Arae in Numidia (ital.: Are di Numidia) Siehe auch: Ara ARE Diese Seite ist eine …   Deutsch Wikipedia

  • arae — arae·o·style; …   English syllables

  • Arae in Mauretania — (ital.: Are di Mauritania) ist ein Titularbistum der römisch katholischen Kirche. Der ehemalige Bischofssitz in der in Nordafrika gelegenen Stadt Arae in Mauretania lag in Mauritania Sitifense, dem orientalischen Teil der römischen Provinz… …   Deutsch Wikipedia

  • Arae in Numidia — (ital.: Are di Numidia) ist ein Titularbistum der römisch katholischen Kirche. Die in Nordafrika gelegene Stadt war ein alter römischer Bischofssitz, der im 7. Jahrhundert mit der islamischen Expansion unterging. Er lag in der römischen Provinz… …   Deutsch Wikipedia

  • Arae Alexandri — (a. Geogr.), s. Alexandri arae. A. Flaviae (A. Vespasianae), Ort in Rhätien; jetzt vielleicht Rottweil od. Aach. A. Hercŭlis, Ort in Sogdiana am Jaxartes. A. Hespĕri, so v.w. Solia. A. Philaenorum, s. u. Philäni. A. Sestiānae, 3 dem Kaiser… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • ARAE Caesaris — locus Sarmatiae Europaeae apud Tanaim fluv. Ptol. quae et Arae Alexandri. Hodie Veliki Preuvos, teste Sigismundô Herbersteiniô. Ubi Scosna oppid. Moscorum, seu non longe. Ferrar …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ARAE Sestuabae — five Arae tres Augusti, Trileucom vel Τριλέυκιον Ptolemaeo, ut situs persuadere videtur, vulgo Capo di Pennas, in peninsula Asturum apud Gigiam oppid. ab Oveto 7. leuc in Boram recedens. Scythicum Melae l. 3. c. 1. dici videtur. Ubi Capo di… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ARAE Sextianae — urbs Hispaniae in Gallaecia. Turris Augusti Melae l. 3. c. 1. Lucus Augusti Ptolemaeo; hodie Lugo, teste Ambrosiô Morali. Sed Arae Sextianae, quae eaedem cum Sestianis dici videntur, a Luco Augusti diversae sunt: illae enim litorales, Lucus vero… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Arae Philaenōrum — (a. Geogr.), s. Philäni …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Arae Sestiānae — Arae Sestiānae, 3 dem Kaiser Augustus auf der äußersten NWKüste Spaniens gewidmete Altäre …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”